Orações

Pater Noster (Pai Nosso)


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Amem”

Ave Maria


Ave, María, grátia plena,
Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus,
et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen

Salve Regina (Salve Rainha)


Salve, Regina, Mater misericordiae,
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae,
Ad te suspiramus, gementes et flentes
In hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos
Misericordes oculos ad nos converte;
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
Nobis post hoc exilium ostende
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
V.: Ora pro nobis sancta Dei Genetrix.
R.: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

A oração a São Miguel Arcanjo em latim


Sancte Michael Archangele, defende nos in praelio,
contra nequitias et insidias diaboli esto praesidium:
Imperet illi Deus, supplices deprecamur,
tuque, Princeps militiae caelestis,
satanam aliosque spiritus malignos,
qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo,
divina virtute in infernum detrude. Amen.

Oração de São Bento


Crux Sacra Sit Mihi Lux / Non Draco Sit Mihi Dux
Vade Retro Satana / Nunquam Suade Mihi Vana
Sunt Mala Quae Libas / Ipse Venena Bibas

Glória ao Pai


Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper
et in saecula saeculorum,
Amen.

Credo (Creio)


Credo in unum deum
Patrem omnipotentem
Factorem cæli et terræ
Visibilium omnium et invisibilium


Et in unum dominum
Iesum christum
Filium dei unigenitum
Et ex patre natum, ante omnia sæcula


Deum de deo
Lumen de lumine
Deum verum de deo vero


Genitum, non factum
Consubstatialem patri:
Per quem omnia facta sunt


Qui propter nos homines
Et propter nostram salutem
Descendit de cælis


Et incarnatus est de spiritu sancto
Ex maria virgine:
Et homo factus est


Crucifixus etiam pro nobis:
Sub pontio pilato,
Passus et sepultus est.


Et resurrexit tertia die
Secundum scripturas


Et ascendit in cælum:
Sedet ad dexteram patris


Et iterum venturus est cum gloria
Iudicare vivos et mortuos:
Cuius non erit finis


Et in spiritum sanctum
Dominum et vivificantem:
Qui ex patre filioque procedit


Qui cum patre et filio
Simul adoratur, et glorificatur:
Qui locutus est per prophetas


Et unam, sanctam, catholicam
Et apostolicam ecclesiam


Confiteor unum baptisma
In remissionem peccatorum


Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi sæculi


Amen

Oficium Immaculata Conceptionem Virgines Mariae


Signum Crucis:
Per signum X crucis, de X inimicis nostris libera-nos Deus X noster.
In nonime Patris X et Fílio X et Spitiui Sancto   X. Amen.

Ad Matutinum
Eia, mea labia, nunc annuntiate, laudes et praeconia Virginis beatae.  
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. 
SALVE, mundi Domina,
caelorum Regina:
Salve, Virgo virginum,
stella matutina
Salve, plena gratia,
clara luce divina.
Mundi in auxilium,
Domina, festina.
Ab aeterno Dominus
te praeordinavit
matrem unigeniti
Verbi, quo creavit.
Terram, pontum, aethera,
te pulchram ornavit
sibi Sponsam, quae
in Adam non peccavit.
Amen.

V. Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare fecit eam.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.   
Oremus:

Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi
Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen. 

Ad Primam

V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.
SALVE, Virgo sapiens,
domus Deo dicata,
columna septemplici
mensaque exornata.
Ab omni contagio
mundi praeservata.
Semper sancta in utero
matris, ex qua nata.
Tu Mater viventium,
et porta es sanctorum.
Nova stella Iacob,
Domina angelorum.
Zabulo terribilis
acies castrorum.
Porta et refugium
sis Christianorum.
Amen.

V. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto.
R. Et effundit illam super omnia opera sua.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus

Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi
Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.

Ad Tertiam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.
SALVE, arca foederis,

thronus Salomonis,
arcus pulcher aetheris,
rubus visionis.
Virga frondens germinis,
vellus Gedeonis,
porta clausa numinis,
favusque Samsonis.
Decebat tam nobilem
natum praecavere
ab originali
labe matris Evae.
Almam, quam elegerat,
Genetricem vere,
nulli prorsus sinens
culpae subiacere.
Amen.
V. Ego in altissimis habito.
R. Et thronus meus in columna nubis.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus:
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi
Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.    

Ad Sextam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen. 
  SALVE, Virgo puerpera,

templum Trinitatis,
angelorum gaudium,
cella puritatis.
Solamen moerentium,
hortus voluptatis,
palma patientiae
cedrus castitatis.
Terra es benedicta
et sacerdotalis,
sancta et immunis
culpae originalis.
Civitas altissimi,
porta orientalis:
in te est omnis gratia,
Virgo singularis.
Amen.

V. Sicut lilium inter spinas
R. Sic amica mea inter filias Adae.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus:
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.

Ad Nonam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.
   SALVE, urbs refugii,
turrisque munita
David, propugnaculis
armisque insignita.
In conceptione
caritate ignita
draconis potestas
est a te contrita.
O mulier fortis,
et invicta Iudith!
Pulchra Abisag virgo
verum fovens David!
Rachel curatorem
Aegypti gestavit:
Salvatorem mundi
Maria portavit.
Amen.
V. Tota pulchra es, amica mea.
R. Et macula originalis numquam fuit in te.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus:
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.

Ad Vesperas
    V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.  
SALVE, horologium,
quo, retrogradiatur
sol in decem lineis;
Verbum incarnatur.
Homo ut ab inferis
ad summa attollatur,
immensus ab angelis
paulo minoratur.
Solis huius radiis
Maria coruscat;
consurgens aurora
in conceptu micat.
Lilium inter spinas
quae serpentis conterat
caput: pulchra ut luna
errantes collustrat.
Amen.

V. Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.
R. Et quasi nebula texi omnem terram.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus:
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.

Ad Completorium
V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatur Iesus Christus Filius tuus.
R. Et avertat iram suam a nobis. 
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.   SALVE, virgo florens,
mater illibata,
regina clementiae,
stellis coronata.
Super omnes angelos
pura, immaculata,
atque ad regis dexteram
stans veste deaurata.
Per te, mater gratiae,
dulcis spes reorum,
fulgens stella maris,
portus naufragorum.
Patens caeli ianua
salus infirmorum
videamus regem
in aula sanctorum.
Amen.
V. Oleum effusum, Maria, nomen tuum.
R. Servi tui dilexerunt te nimis.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus:
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae
nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et
impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam
sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum
beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo:
qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saécula
saeculorum. Amen.
Ad Commendationem
SUPPLICES offerimus
tibi, virgo pia,
haec laudum praeconia:
Fac nos ut in via
Ducas cursu prospero,
et in agonia
tu nobis assiste,
O dulcis Maria.
R. Deo gratias.
Ant. Haec est virga in qua nec nodus originalis, nec cortex actualis culpae fuit.
V. In conceptione tua virgo immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti.

Oremus:
Deus, qui per immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti:
quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti, nos
quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Christum Dominum
nostrum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.I